- RATIONES
- RATIONESolim a Dispensatoribus diligenter exactae. Petrus Chrysologus, Serm. 23. De caelestibus conditis, de horreis divinis rationem reddit. Cicero in Hortensio, Quid tu inquam soles, cum rationem ab Dispensatore accipis, si aera singula probâsti, summam, quae ex his confecta sit, non probare. Nec diligenter solum, sed et immaniter nonnumquam. Seneca Ep. Audio circa horam tertiam noctis, flagellorum sonos, quaere quid faciat? dicitur rationes accipere. Iuvenalis, Sat. 6. v. 483.Et caedens longi relegit transversa diurni,Ubi antiquus Grammaticus diurnum, interpretatur ratiocinium. Nec alio forsan respexit Christus Dominus, Matth. c. 18. v. 34. parabolâ usus servi, quem herus tradidit tortoribus, quoad usque redderet universum debitum. Quod autem Seneca nocturni temporis facit mentionem, hinc est, quod Arcarius seu Dispensator singulis noctibus Domino seu Patrifamilias, totius diei expensas offerre tenebatur. Unde ad Iuven. loc. cit. Scholiastes vetus, Rationcinum, inquit, diurnaum accipit, in transversa charta scriptum. Ut igitur constaret, rationes esse redditas, antequam cubitum iret Dominus, iis a servo sibi oblatis subscribebat, computatis diligenter singulis et expunctis. L. Appuleius Apolog. l. 2. neget eam rationibus villicorum, opilionum et equisonum sollertissime subscripsisse. Quod usque adeo religiose observatum, ut servus, qui a rationibus Domino fuisset, testamentô ab eodem moriente manumissus, potuerit ab herede in servitutem retrahi, nisi subscriptione probatas rationes ostendere potuisset. Scaevola IC. l. 4. ff. de statu lib. et l. 41. ff. de fideicommiss. libertat. Et hic quidem, ut modo dictum, a Rationibus, item Procurator, sequiori aevô Rationalis dictus est, qui a coeteris servis rationes ipse capiebat. PetroniusSatyr. Iam ad Triclinium veneramus, in cuius parte (Cella) procurator rationes accipiebat: reique adeo domesticae gerebat curam, quem proin male Ioh. Saresberiensis, Policr. l. 3. c. 12. cum Secretario confundit; rectius cum Dispensatere. Ita enim Suetonius, in Galba, c. 12. Dispensateri breviarium rationum adferenti, paropsidem leguminum pro sedulitate ac diligentia porrexisse etc. Transeo ad Principes, apud quos duplex horum hominum usus erat: Nam vel privatum Imperatorum censum administrabant, vel publicum provinciarum proventum. Unde notus in Historiis Procurator Caesaris seu ut posteriores loqui amaverunt Rationalis: Constantinus Aug. scribit Callepio Rationali trium provinciarum, l. 5. Cod. Theodos. de petit. et ultro datis: Plin. rationes Belgicae procurare, dixit: Ael. Lamprid, in Alex. c. 45. Recteres provinciis dare, vel Praepositos facere vel Procuratores, i. e. Ratienales ordinare. Υ῾πέυθυνοι isti, quasi reddendis rationibus obnoxii, l. 4. C. de Cleric. et Episc. quorumsinstitutio prima a Constantino Caesare, qui in universum ngeotiis fiscalibus eos praeesse voluit, seu criminis illa seu rei pecuniariae, ex Martiano colligitur, l. 8. C. adl. Iul. Mai. et Iul. Capitolino, in Maxim. Ausonius corundem meminit in parental. Carm. 24. v. 9.Scrinia Praefecti meritus, rationibus indePraepositus Libycis.Atque isti quidem provinciis praeerant: de privatarum facultatum Rationalibus Corippus, ubi de laudibus Iustmi Minoris, l. 1. num. 1. agit, sic:Mente placens Dominis, sacris rationibus aptus.Et licet Rationalis appellatio, ut dictum, non nisi sequiore reperiatur aevô, res tamen vetustissimo in usu fuit. Antiquum marmor. D. M. Abascano. Augusti. Lib. Aedituo aedis. Neptuni qui. est in. Circo. Flaminio. Flavius. Abascantius et Pallas. Coss. N. Ser. Adiutor. a Rationibus. Patr. piissimo. fecit. Nempe in domo Caesarum Libertus pro more huic muneri praeficiebatur; ut ex veteri quoque marmore Lanuvino patet, cuiusinscriptio T. Aurelio, Aug. Lib. Aphrodisio. Proc. August. a rationibus. Vide quoque Inscript. aliam in hortis Carpens. apud Manutium Orthogr. p. 683. Hinc Sueton. Claudio, c. 28. Sedante omnes (Libertos) Narcissum ab Epistolis et Pallantem a rationibus; quos decretô queque Senatus, non pramiis mode ingentibus, sed et Quaestoriis Pratoriisque orunmentis ornari libenter passus est. His inserviebant Calculatores servi, a calculis seu minutis lapillis dicti, quos antiqui in manu tenentes numeros componebant, de quibus, ut et tota Veterum computandi ratione, prolixe Pignorius, Comm. de Serv. Sed et eorum qui provinciis praeerant, originem haud paulo antiquiorem esse, quam credidit Spartianus supra laudatus, suetonius indigitat, cum Augustum Principem, depositurum Imperii administrationem, reddidisse Rationarium ait, c. 28. Imo et stante adhuc Rep. sumptus annuos seu census Civitatis, positâ in Foro hastâ, a Consule exigi fuisse solitos, docet Ovid. de Pento, l. 4. Eleg. 5. v. 19.At Populi censum positam componet ad hastam,Et minui magnae non sinet Urbis opes.Vide Thom. Dempster. in Resin. l. 5. c. 28. Conficiebant vero, ut et hoc addatur, Rationes Romani ad denarium, in quibus aes excurrens partibus assis notabant et appellabant: Aliquando ad sestertium etiam, ubi aes excurrens vocabulis minutiorum quondam argenteorum nummorum circumscribebant. Erat, ubi ad victoriatum quoque conficerent: in quibus nunc aeris partibus, ut ad denarium; nunc argenteolorum nominibus, ut ad sesteritum, aes excurrens nuncupabant. Quae omnia Negatiatores, Nummularii, Dispensatores, imo omnes libere educati, tam parara habebant ac prompta, ut etiam multo citius, quam nos forte simplices assium numeros, vel scriberent vel computarent. Etiam pueri ediscebant, cum primis iam literarum elementis; unde de Helvio Pertinace Imperatore Iul. Capitolin. c. 1. Puer, inquit, literis elementariis et calculô imbutus. Et Isidor. l. 1. Orig. c. 3. Primordia Grammatica Artis, literae communes exsistant, quas Librarii et Calculatores sequuntur, quorum disciplina velut quaedam Grammaticae Artis infantia est. Horatius lepide de Arte, v. 325.Romani pueri longis rationibus assemDiscunt in partes centum diducere. DicatFilius Albini, si de quincunce remota estUncia, quid superest? poteras dixisse, triens. En.Rem peteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?Semis,Quamin rem, praeter Pignorium praefatum consule inprimis Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 12. Vide quoque supra voce Poliptici, it Polyptycha, in quae omnia ad rationes publicas spectantia regeri consuevêre.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.